- CHOERILUS
- I.CHOERILUSAtheniensis Tragicus Poeta, floruit Olymp. 64. ac fabulas edidit 150. vicit 13. A' quibusdam traditur primus larvarum, ac vestitus scenici fuisse auctor.Testis Suidas. Alius, Lysandro carus. Alias Choerillus.II.CHOERILUSHistoricus, patriâ Samius, iuxta Hesychium Milesium; Iasensis ex mente Stephani; Halicarnalsensis secundum Suidam, natus circa 75. Olymp. Samô profugisse aiunt, ac παιδικά, h. e. in delicus Herodoto fuisse. quod qaulo iuniorem fuisse arguit. Carmine victoriam descripsit, quam Graeci de Xerxe rerulerunt, atque ab Archelao Macedoniae Rege, pro quoque eius poematis versu, aureum retulit staterem. Memoria autem fefellit Horatium, cum scribit, l. 2. Ep. 1. v. 232.Gratus Alexandro Regi Magno fuit illeChoerilus, incultis qui versibus et male natisRettulit acceptos regale numisma Philippos.Nec enim, qui honos ab Archelao habitus bono Poetae, is et apud Alexandrum contigit Choerilo Poetae malo. Nimirum duos Choerilos confudit, quos recte Gyraldus in Poetarum historia distinguit. Posteriorem etiam signat Horat, in Arte, v. 357.----- Sit Choerilus ille.Quem bis terque bonum sum risu miror. -----Sunt, qui tradunt, Alexandrum hâc lege cum hoch Choerilo pepigisse, ut pro singulis bonis versibus, singulos acciperet Philippeos: pro singulis autem malis singulos colaphos: opere vero perfectô vix septem fuisse inventos, qui probari possent. Is demum inediâ periit apud Alexandrum captivus. Ovid. in Ibin, v. 519.Inclususque necem caveâ patiaris, ut illeNon profectur ae conditor historiae.At prioris Choerili versus nobili Poetâ dignos esse, non ex fragmentis modo liquet, quae apud Aristotelem, in Rhetoricis, Strabonem, l. 7. Ioseph. l. 1. contra Appionem, aliosque supersunt: sed etiam ex eo, quod Lysander illum in comitatu habere solitus fuerit, ut res a se gestas celebraret, quemadmodum Plutarchus scribit; et imprimis quod antiquitas statuit, teste Suidâ, ut versus eius cum Homericis recitarentur. Vosl. de Hist. Graec. l. 4. c. 7. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.